monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 89, 1
Retich plus calida quam frigida. Sed postquam effoditur, sub terram in humido loco, aut per duos aut per tres dies, fossus ponatur, ut viriditas eius temperetur quatenus tanto melior sit ad comedendum. Et comestus cerebrum purgat, et noxios humores viscerum minuit. Nam si fortis et pinguis homo retich comedit, eum curat et interius purgat; infirmum autem et corpore aridum laedit. Sed si infirmus eum comedere voluerit, ipsum super ignitum lapidem prius exsiccet, et in pulverem redigat, atque huic pulveri lucidum vel assum sal addat, et semen feniculi, et ita cum pane comedat, et foeditatem eius interius purgat, ac ipsum crefftiget . Sed qui plurimum flecma in se habet, redich sic pulverizet, et mel cum vino coquat, et pulverem istum inmittat, et modice infrigidatum tam pransus quam ieiunus bibat, et pulvis iste flecma ab eo purgat , et mel facit ne aridus fiat.